Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomus II. (Budae, 1829.)

que subiectas, nuilum ei, vel successoribus suis praeiudicium generetur. Regalem igitur excellen­tiam volumus non latere, quod nec per secundas litteras iuri tam nostro, quam regio, nec per pri­mas ipsius Archiepiscopi et Strigoniensis Ecclesiae iustitiae derogatur; quum in primis constitutum fuerit de illis , quae in spiritualibus ad nos, nullo mediante, pertinere noscuntur; in secundis vero de his, quae Strigoniensi ecclesiae asseruntur esse subiectae." Apnd Dobner Mon. Tom. II. p. 338. E reg. an. VII. epist. 58. Katona Tom. IV. p. 666. sq. A. Ch. 1204. Dcindulus, Venetorum Dux, litteris ad In­nocentium PP. III. datis, omnem captae, ac dirutae arcis ladrensis culpam in ciues Iadrenses coniicere nititur. Notum facio sanctitati Yestrae, quod, quum crucem assumserim pro seruitio Iesu Christi, et sanctae Romanae Ecclesiae, transmeandi gratia, de Venetiis iter arripuerim, necessitate temporis hie­malis ingruente oportuit me cum stolio meo et peregrinorum apud Iaderam hiemare; quae cum re­bellis mihi, et Venetiis longo tempore iniuste per proditionem contra iuramenta praestita fuisset, de ciuitate et ciuibus, secundum quod moris est, in­uicem inimicantium, iuste, vt existimaui, sumsi vltionem. Verum, quia, vt ducebatur, in vestra erat protectione, quod ideo non credebam, quia non existimo vos , nec antecessores vestros, illos sub protectione recipere, qui crucem accipiunt tan­tum, vt eam portent, non etiam iter perficiant ; propter quod peregrini solent crucem accipere,

Next

/
Thumbnails
Contents