Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomus II. (Budae, 1829.)
praetlecessor noster Coelestinus Ecclesiam tuamhabere decreuit; iurisdictionem etiam, quam obtines in Abbatiis, et Praeposituris regalibus, Ecclesiae Strigoiiiensi per Vngariam vbicunque subiectis; decimas insuper, primitias et incensum, quae de Camera Regis Ecclesiae memorataedebentur, sicut omnia de ratione, vei consuetudine ad Ecclesiam tuam pertinere noscuntur , • tibi et successoribus tuis, auctoritate apostolica confirmamus. Nulli ergo hominum liceat hanc paginam nostrae confirmationis infringere, vel ei ausu temerario contraire. Si quis autein etc. Datum Praeneste III. nonas Maii, Pontiiicatus nostri anno VI. Apud Dobner Mon. Tom. II. p. 53G. E reg. anniVf. epist. 55. Katona Tom. IV. p. 669. sq. A. Cli. 1205. Idem lonocentius Ioh. Colocensem A. Episcopum, Vulco, Megaiupano Seruiae, in negotio vnionis vice sua venturum , commendat. Innocentius Episcopus, Seruus Seruorum Dei, dilecto filio , nobili viro Megaiupano Seruiae, salutem et apostolicam benedictionem. Mediator Dei et hominum Deus homo, Iesus Christus, apostolicae sedis primatum in beato Petro, Apostolorum Principe, stabiliuit, qui et ante passionem suam inquit ad ipsum: „Tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam; et quodcunque ligaueris super terram, erit ligatum et in coelis; et quodcunque solueris super terram, erit solutum et in coelis. u Et circa passionem suam dixit eidem: „Symon, sathanas expetiuit vos, vt cribraret sicut triticum; sed ego pro terogaui, vt non deficiat fldes tua; et tu aliquando conuersus, Tom. II. 27