Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomus II. (Budae, 1829.)

£ confirma fratres tuos. " Et post passionem sQam, yocabulo repetitOj praecepit: Symon diligis me plus Lys? pasce oues meas; non distinguens inter has et illas oues-, vt -ab ouili Christi se sciat esse peni­tus alienum, qui beatum Petrum recusat habere pastorem; et qui claues eius contemnit, ipse sibi Regni coelestis ianuam intercludit; nec sathanae potest cribrum effugere, qui per eum renuit in fi­de catholica confirmari. Nos igitur, qui licet indi­gni, beato Petro successimus in apostolatus officio, per quod facti sumus sapientibus et insipientibus debitores, de tua salute solliciti, decernimus per yenerabilem fratrem nostrum I. Colocensem Ar­chi-Episcopum, virum vtique litteratum , proui­dum et honestum, cui vices nostras in hac parte commisimns, visitare, qui te, corpore quidem a nobis remotum, sed mente propinguum , in ortho­doxa fide confirmet, et a te, nomine nostro , spi­ritualem obedientiam et reuerentiam recipiens cor­poralem , ad apostolicum ouile reducat; in quo , post Christum , praecipuum, et primum pastorem , beatus Petrus secundarius, et secundus pastor exi­stit. Monemus igitur nobilitatem tuam attente, et hortamur , per apostolica scripta mandantes, quatenus praefatum Archi-Episcopum vice nostra benigne recipias, ethonores; eiusque salubria mo­nita et mandata studeas humiliter adimplere; vtsic in arca receptus , diluuium non incurras ; et nos ad honorem et profectum tuum debeamus eflicaci­ter aspirare. Datum Laterani XI. Kalendas Apri­lis, Pontificalus nostri anno sexto." Apud. Dobner Monum. T. 11. p. 333. E reg. anni VI­ep. 24. Katona Tom. IV. p. 670. sq. Subiicitur: eodem modo scriptum esse , Archi-Episcopis , Episcopis, Princi­pihus et JBoronibas per Seruiam constitutis.

Next

/
Thumbnails
Contents