Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomus II. (Budae, 1829.)
Dei speeiali defensione secura consislant. Volumus etiam, vt, si Dominus interim masculum tibi dare dignetur haeredem , in tuo tibi ducatu succedat; et, donec ad legitimam aetatein peruenerit, apostolicae sedis praesidio specialius foueatur. Nulli ergo hominum liceat hanc paginam nostrae prolectionis et constitutionis infringere etc. Datum, vt supra. Apud Dobner Mon. Tom. II. p. 340. E reg. an. VI. ep. 157. Katona Tom. IV. p. 692. A. Ch. 1203. Idem Inriocentius Iobo, A. Episcopo Slrigoniensi , iura et priuilegia Metropolitanae Ecclesiae Strigoniensis conjirmat. Innocentius Episcopus, Seruus Seruorum Dei, venerabili Fratri , Strigoniensi Archi - Epistopo , salutem et apostolicam benedictionem. Iustis petentium desideriis dignum est nos facilem praebere consensum; et vota, quae a rationis trainite non discordant, effectu prosequente complere. Ius, quod a bonae memoriae Alexandro Papa, praedecessore nostro, et inclitaerecordationis Bela , Vngarorum llege, ac Ecclesia Colocensi, videlicet, vt Vngarici Reges ab Archi-Episcopis Strigoniensibus semper debeant coronari, Strigoniensi metropoli fuit manifeste recognitum, sicut in eorum authenticis continetur; et felicis recordationis Clemens , et Coelestinus , praedecessores nostri, suis litteris confirmarunt. Ius quoque, quod habes in conferendis Ecclesiasticis Sacramentis Regibus, et Reginis Vngariae, ac Haeredibus eorumdem; et iurisdictionem ecclesiasticam, quam in praepositos, et officiales regiae domus habes, quam et idem