Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomus II. (Budae, 1829.)
\iri Laurentii, Strigoniensis Areliiepiscopi , quum cgo Godofredus, Zuburiensis Ecclesiae abbas , omnia praedia, hominesque eius Ecclesiae in pace possiderem; — seditione Atha, Ducis Morauiensium, sedata, ipsa praedia magno labore in vnum collegissem; hominesque Ecclesiae, qui praesumtuose se liberos esse asserebant, ipsi ecclesiae, dictante iustitia , coram praefato rege, atque praedicto archiepiscopo, et aliis principibus suis reparassem; terminum etiam terminorum illorum, vt pestilentia totius erroris vitaretur, summa diligentia a senioribus hominibus, qui etiam magnum errorem inter praedicta praedia notificauerunt , perscrutabar. Quuin igitur ego Godofredus, provtpotui, requiuissem Colomannum , regem victoriosissimum, et Laurentium Archiepiscopum regnique principes, Cosm. — — videlicet et Moysen , qui testimonium perhiberent veritali, humiliter adiens censurae regalis praesentiae magnum fore errorem inter praedicta praedia manifestaui. Tunc vero rex, plenus gratia, testimonio praedictorum Comitum, venerabiles viros in prislaldos mihi constituens, videlicet Cepham, curialem comilis Mojsi, aliumque Bathona noinine, terminos cunctorum praediorum sancti Ypolili (cuius honori fuit Abbatia Zobor consecrata) per ipsos signari praecepit, postea vero ne annorum elapsu plurimorum, sicut praesens testatur pagina, testimonio venerabilum virorum intitulari iussit. — cet. Facta autem est haec charta , aniiQ millesimo centesimo tertio decimo, Concurrente VII. epacta XI. indictione regnante Colomano, rege piissimo Ilungariae, praesidente Strigoniensi sedi domino Laurentio Melropolita, confirmatum est hoc