Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomus II. (Budae, 1829.)

priuilegium S. Ypoliti, et sigillatum per manus do­inini Manassis, Episcopi Zagrabiensis, iussu praedi­cti K egis." — „De aliis episcopis confirmatores erant; Dominus Paulus Colocensis; D. Simon Quinque­ecclesiensis; D. Volferus Agriensis; D. Simon, VI­trasiluanus ; D. Mathaeus, Yesprimiensis; D. Mar­cellus Yaciensis; D. Georgius, Geuriensis ; D. Six­tus Yaradiensis; D. Laurentius Chanadiensis; D, Georgius Iadertinus ; Felicianus Praepositus Alben­sis; Robertus Strigoniensis; de Comitibus: Ioan­nes, Palatinus Comes , Saul de Bihor, Queled de Bache, Thomas Albensis; Theobaldus Semeghien­sis; Mercurius Princeps Y1 trasiluanus," Apud Pray Diatribe p. 51. Annum non 1113 sed 1103 legenclum esse, arguit Katona H, C. R. H, TQUI. III. n. CCCXXKIII. A. Ch. 1106. Paschalis II. PP. Abbatiam S. Aegidii de Simighio , a S. Ladislao fandatam , confirmat. Paschalis episcopus, seruus seruorum Dei, di­lecto in Christo Filio Hugoni, abbati monasterii S. Egidii , quod in valle Flauiani situm est (in diaecesi Nemausensi) eiusque suceessoribus , regu­lariter promouendis, in perpetuum. Religiosis de­sideriis dignum est, facilem praebere consensum , vt lidelis deuotio celerem sortiatur eiFectum. La­dislaus siquidem , bonae memoriae , Yngarorum rex, ad honorem Dei, et SS. Apostoloruin Petri et Pauli, in memoriam sancli confessoris Egidii, Scumigiensem fundauit ecclesiam ; et eam per ma­num Odilonis , fclicis memoriae praedecessoris ve­stri , monasterio Beati Egidii , cui auctore Deo praesides, obtulit, vbi et eius corpus venerabile pequicscit, Hanc nimirum oblationem, ]u-o ani-

Next

/
Thumbnails
Contents