Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomus II. (Budae, 1829.)
tur, unde possit sinistra suspicio oboriri. Neque de cetero recipiemus aliquem, vel aliquam coniu— gatam, nisi mutuo consensu continentia promissa, ambo pariter conuertantur. Festiuitates autem Sanctorum, a sanctis Patribus ordinatas , celebrabimus, et nullum deinceps manichaeum, vel aiium haereticum, ad habitandum nobiscum recipiemus. Et sicut separamur ab aliis secularibus vita et conuersatione, ita etiam habitu secernemur vestimentorum; quae vestimenta erunt clausa, non colorata, vsque ad talos mensurata. Nos autem de caetero non Christianos, sicut hactenus, sed fratres nos nominabimus, ne singuiaritate nominis aliis Christianis iniuria inferatur. Mortuo vero Magistro, dehinc vsque in perpetuum priores cum consilio fratrum, Deum timentium, eligent praelatum, a Ilomano tantum Pontific e confirmandum. Etsi quod aliud llomana Ecclesia addere, vel minuere voluerit, cum deuotione recipiemus, et obseruabimus. Quod vt in perpetuum robur obtineat, nostra subscriptione firmamus. Actum apud Bosnam iuxta flu men, loco, qui vocatur Bolino Poili, VI'. Idus Aprilis, Dragite, Lubin, Drageta presbiteris; Luben , Rados, Bladosius , Banus Culinus, Marinus Archi-Diaconus Ragusii subscripsimus. Demum nos Lubin, et Trageda, ex voluntate omnium fratrum nostrorum i<n Bosna, et ipsius Culini, cum eodem domino loanne Capellano ad Henricum, illustrem Ilungariae et Christianissimum R. euntes , in praesentia ipsius Regis, et ven. C-oloeensis Archi-Episcopi, etQuinque-Ecelesiensis Episcopi, etaliorum multorum, in praesentia omnium iurauimus, haec statuta seruare; et si quae alia Ecclesia Romana super nos ordinare voluerit, et secundum fidein