Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomus II. (Budae, 1829.)

catholicam constituere. Actum in insula regia, il. Kalend. Maji. Apud Pray Hier. P. II. p. 597. Ex Innoc. Reg. L. VI. epist. 141. Koller Ep. Quinq. T. I. p. 309. et sq. A. Ch. 1203. Innocentius PP. III. G. Colocensi A. Episco­po negotium pertractandae cum Seruianis Ecclesiasti­cae Vnionis defert. Innocentius Episcopus, Seruus Seruorum Dei, venerabili Fratri — Colocensi Archiepiscopo, sa­lutem et apostolicam benedictionein. Mediator Dei et hominum ( vti priore ad Vulcum data epistola — confirmari.) Nos igitur de salute nobilis viri \V. meganiupani Seruiae , et tam praelatorumEc­clesiae , quam nobilium terrae , imo et omnium morantium in Seruia, solliciti per te ipsos decre­uimus visitare. Ideoque fraternitati tuae, de qua plenarn fiduciam obtinemus, in hoc vices nostras auctoritate praesentium committentes, per aposto­lica scripta tibi mandamtts , quatenus accedens j)ersonaliter in Seruiam , Meganiuppanum ipsum, praelatos, et nobiles ipsos vniuersos , in orthodo­xa fide confirmes , et ab eis iuratoriam recipias cautionem , quod nobis et successoribus nostris , sanctaeque Romanae apostolicae sedi, bona fide curabunt de cetero in spiritualibus obedire ; reci­piasque ab eis reuerentiam corporalem, illos, au­ctoritate nostra suffultus , ab obedientiae vinculo, quo videbantur patriarchae Constantinopolitano teneri, denuncies penitus absolutos : quia, quum ipse nobis debitam non impendat obedienliam, nec ipsi demeritam sibi tenentur obedientiam exhibere.

Next

/
Thumbnails
Contents