Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomus II. (Budae, 1829.)

mittimus coram Deo , et sanctis eius stare ordina— tioni et mandatis sanctae Romanae Ecelesiae r tam de vita et conuersatione nostra, quam ipsius ob­secundare obedientiae , et viuere institutis ; obii­gantes nos pro omnibus , qui sunt de nostra so­cietate, et loca nostra cum possessionibus et re­bus omnibus, si aliquo tempore deinceps sectali fuerimus haereticam prauitatem. Inprimis abrenun­ciamus schismati, quo ducimur infamati, et Roma­nam Ecclesiam , matrem nostram et caput totius ecclesiasticae vnitatis recognoscimus; et in omni­bus locis nostris, vbi fratrum conuentus commo­rantur, oratoria habebimus, in quibus fratres de nocte ad matutinas, et diebus ad horas cantandas publice simul conueniemus. In omnibus autein Ec­clesiis habebimus altaria , et cruces, libros vero tarn noui, quam veteris testamenti, sicut facit Ec­clesia Romana, legemus. Per singula loca nostra liabebimus sacerdotes, qui dominicis et festis die­bus, adminus missas secundum ordinem ecclesiasti­cum debeant celebrare, confessiones audire, et poe­nitentias tribuere. Cimiteria habebinms iuxta ora­toria, in quibus fratres sepeliantur. — Septies in anno adminus corpus Domini de manu sacerdolis accipiemus; sicut in Natali Domini, Pascha, Pen­tecoste, Natali Apostolorum Petri et Paulli, As­sumtionis Yirginis Mar iae, Natiuitate eiusdem et Omnium Sanctorum commemoratione, quae cele­bratur in Kalendis Nouembris. Ieiunia, constituta ab Ecclesia , obseruabimus, et ea , quae maiores nostri prouide praeceperunt, custodiemus; faemi­nae vero, quae de nostra erunt religione, a viris separatae erunt tam in dormitoriis, quam refecto­riis j et nullus fratrum solus cum soia confabulabi-

Next

/
Thumbnails
Contents