Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomus II. (Budae, 1829.)
que statuimus, "vt nulli Comitum, nulli episcoporum, nulli cuiquam alii de vebus, quae iam tlicto monasterio collatae sunt, et concessae , vel in posterum canonice conferendae, liceat minuere, vel auferre, vel ablatas retinere, Obeunte vero te, nunc loci ipsius abbate, vel quocunque successorum tuorum, nullus ibi eligatur violentia, vel aliqua subreptionis astutia; sed quem fratres communi consensu elegerint, vel pars fratrum sanioris consilii. — — Decernimus etiam, vt nulli episcoporum liceat in iam dicto monasterio ordinationes facere, seu publicas missas celebrare, njsi ab Abbate inuitatus fuerit; vel in ecclesiis, eidem monasterio subiectis, sacerdotem excommunicare, vel ad Synodum vocare, aut abbates et monachos, Decirnae vero, quas piae recordationis Stephanus rex ab Ecclesia S. Michaelis emit, et aliae concessiones, quas pro tuitione patriae , pro statu regni , pro augmento fidei beato Martino concessit, lirmae et illibatae permaneant. Datum Ceneu, per manus Gualterii , diaconj Cardinalis, anno dominicae incarnationis MCIII. et quarto an-? no pontifieatus dom. Paschalis JI. papae, sexto idus Decembris, indictione XI." Apud Chrys. Noviik in vind. dipl. S. Stephani'p. 9 f Katona H. C. R. H f T. III. n, CCCXXYIII. Fuxhofler Monaster» L. I. p. 49, A. Ch. 1103. Colomannus R. II. possessiones, Abbatiae de Zobor collatas, ad preces Godefridi Abbatis firmat. Temporibus gloriosissimi Colomanni Hegis, quem Dcus inaestimabili temporalis et aeternae gjoriae sanctitatis gratia perfuderat, et illustris