Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomus II. (Budae, 1829.)

cetle priuaret, coutra fratres vestros bellum mo­uere vos fecit, et signa vestra primuni contra ii~ deles populos explicare; quatenus sic ei peregri­nationis vestrae solueretis primitias, et tam vestrum, quam fratrum vestrorum sanguinem daemonibus funderetis. Habentes igitur faciem non euntis in Hierusalem, sed descendentis potius in Aegyptum, in Hierico ab HierosoJjmis descendistis et incidi­stis ideo in latrones, qui et vos virtutum spolia­runt amictu , et peccatorum plagas imposuerunt spoliatis ; nec abire tamen voluerunt hactenus, nec relinquere semiuiuos, quum adhuc apud vos im­missiones per angelos malos fiant, vt tanquam pro necessitatibus vestris diuertatis ad insulas, et in sumtus vestros Christianorum spolia conuertatis, sicut nuper apud Iaderam accepimus, vos fecisse. QuLim enim illuc nanigio venissetis, signa vestra contra ciuitatem protinus expandentes, tentoriain obsidione lixistis, vailauistis undique ciuitatem, et muros ipsius non sine multa sanguinis effusione suffodistis. Quumque ciues subire cum Venetis iu­dicium nostrum vellent, nec in hoc etiam apud vos potuissent misericordiam inuenire; circa mLiros suos crucis imagines suspenderunt. Sed vos in iniuriam crLicifixi non minLis ciuitatem impugnastis, et ci­ues; sed eos ad deditionem violenta dextera cOe­gistis. Debuerant autem vos a tam nequissimo pro­posito vel reuerentia crucis assumtae, vel carissi­mi in Christo filii nostri Henrici, llegis Vngaro­rum illustris, et nobilis viri Andreae Diicis, fra­tris eius, deuotio, qui pro terrae sanctae subsidio crucis signaculum assumserLint, vel saltem aposto­licae sedis auctoritas, quae vobis curauit distri­ctius inhiberi, ne terras Christianorum inuadere,

Next

/
Thumbnails
Contents