Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomus II. (Budae, 1829.)

vel laedere tentaretis, nisi vel ipsi veslrum iter nequiter impedirent, A Tel alia caussa iusta, vel ne­cessaria forsan occurreret, propter quam aliud agere, accedente consilio legati, possetis. Ne vero praemissa inhibitio segniter audiretur, si qui con­tra eam venire praesumerent, eos denunciauimus excommunicationis vinculo innodatos, et beneficiis indulgentiae, quam apostolica sedes cruce signatis indulsit, immunes. Ceterum licet dilectus fiiius no­ster Petrus, tituli S. Marcelli Presbiter Cardinalis, apostolicae sedis Legatus, prohibitionis nostraete­norem quibusdam ex vobis exponere curauisset, et tandem lilterae nostrae vobis publice fuissent praesentatae; necDeo, nec sedi apostolicae detu­iistis, sed vt se dederent, coegistis iniseros lader­tinos. Yeneti ergo in oculis vestris subuerterunt muros ciuitatis eiusdem, spoliauerunt Ecclesias , aedificia deslruxerunt, et vos cum eis Iadertinorum spolia diuisistis. Ne igitur addatur peccato pecca­tum et in nobis, quodlegitur, impleatur: pecca­t o r contemnit, q u u m i 11 p r o fu 11 d u m v e­n e ri t vitior um; vniuersitatem vestram com­monemus et exhortamur attentius, et per aposloli­ca vobis scripta mandamus, et sub "intermiiratione anathematis districte praecipimus, quatenus Iade­ranr nec destruatis amplius , quam hactenus est de­structa, nec destrui faciatis, aut quantum in vobis fuerit, permittatis; sed nunciisregis eiusdein omnia ablata restituere procuretis. Alioquin vos excom­municationis sententiae subiacere noueritis, et a promissa vobis venia remissionis iinmunes. " Apiul Baluz. Gest. tnnoc. III. p. 46. Katona Tom. IV. p. 646. Vt facilius iratum Pontificis animum Crucesigna­torum Principes fenirent, sacramento spoponderunt, se

Next

/
Thumbnails
Contents