Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomus II. (Budae, 1829.)
tiino inunere praeditos ; quia ortine datum optimum et omne donum perfectum de sursum est. Praesentatis igitur litteris "vestris , inteHeximuSj quia postulationibus nostris apostolatns vestri beatitudo misericorditer aquieuit. Ynde nos cum magna animi deuotione praecepimus, vt per totum regnum nostrum omnia, quae secundum Deum sunt, ordinent et confirmenk Quae autem contraria sunt, iuxta illud propheticum , euellant, et destruant. Accedentes itaque ad loCutn, vbi antiquitus concilium celebrari solitum fnit, sanctam Sjnodum celebrare studuerunt, de vitiis et virtutibus subtifiter disserentesj In communi Deo, et beatissimae Mariae, perpetuae Virgiui, et beato Petro , Apostolorum principi, neC 11011 et apostolatui vestro, laudum praeconia persoluentes. interea nouerit paternitas vestra , quia augustali stemmate vndique insignimur ; et quod gloriosius et beatius est, vestri generosi sanguinis aflinitatem habere cognouimus. Igitur innotescimus, quia in voto habuimus nunc legatos nostros ad pedes beatitudinis vestrae transinittere. Sed quia terram illam turbatam esse audiuimus; facere non potuimus. Quia vestris legatis vbique debita reuerentia exhibetur ; sed nostri, dum illuc ire voluerint, cum magna honoris magnificentia, damna forsitan, aut exitium patientur. Sed quum opportunum et congruum tempus adfuerit, honorificentius faciemus, qui sanctae exhortationis veStrae verba perferant, et quae dulciora nobis sunt super mel et fauum. Si quidem sperantes et certum tenentes, quia ex quo Vicarius domini nostri Iesu Christi existis, ipse per te nobis aditum regni coelestis aperire dignetur. E,t quia nullo in hoc 21 +