Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomus II. (Budae, 1829.)

seculo mdigemus, multum rogamus, vt pro nobis peccatoribus preces ad dominum fundatis. Demum vero paternitatem vestram nolumus latere , quia Iiaeresis inmodica in terra regis Hungariae, vi­deiicet Bessina , pullulare videtur ', in tantum, quod , peccatis exigentibus , ipse Bacilinus cum vxore sua, et cum sorore sua, quae fuit defuncti Mirosclauichemensi (Miroslai CheJmensis) et cum pluribus consanguineis suis seductus , plus quam decem millia christianorum in eandem liaeresim introduxit. Vnde rex Vngariae exacerbatus illos ad vestram praesentiam compulit venire, a vobis examinandos. Illi autem, simulatis litteris, redie­runt, dicentes a vobis concessam sibi legem. Vn­de rogamus, vt regi Vngariae suggeratis, vt eos a regno suo euellat , tanquam Zizania a tritico." Regesti rom. F. CCCLXXIU. p. 2. Subiieitur ad eun­dem innocentium epistola tam B. magni lupani totius Seruiae , qui pro legatis iisdem ad se quoque missis , gratias agit; quam Joannis, Diocliensis et AntiJiarensis ArcJiiepiscopi, qui per eosdem Legatos archiepiscopale paliium acceperat nris F. CCCLXXIV. p. 1. 2. CCLIJ. p. 1. 2. Katona Tom. IV. p. 579. A. Clu 1199. Fragrtientum epistolae, per Innocentium PP. III. ad A. Episcopum Bohemiae , in causa sororis Emerici Regis , datae. Ex parte dilecti filii, nobilis viri mar­chionis Misnensis, et sororis ipsius, nostris est au­ribus intimatum , quod, quuin charissimus fdius noster — — Bohemiae rex illustris, ipsam du­xisset legitime in vxorem, ac eam decem et octo annis et amplius, velut vxorem legitimam, per­tractasset, filiis et filiabus ex ea susceptis; tandem suadenle humani generis inimico illam a suo con-

Next

/
Thumbnails
Contents