Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomus II. (Budae, 1829.)

driano TransiJuano Ej)iscopo; Dominico Zagra­hiensi Episcopo, Catapano Agriensi Episcopo ; lo­hanne Chanadiensi Episcopo ; Kalenda Vesprimien­si Episcopo: Mag, Palatino et eodem Comite Ba­csiensi; Nicoiao Bano, et eodem Comite de Zala ; Nika Comite de Bichor; Fulcone, Comite de Budrug; Chefano Comite de Suprun ; Ampudino, Comite de Zanogh, Diouysio , Comite Wyvar. " Apud Kerchelich H. E. Zagr. p. —5. Farlat. Totn. V. 566. Katona Tom. IV. p. 560—2. ui. Ch. 1199. Imiocentius PP. III. Pharensern Episcopum, qui citra consensum Sedis Apostolicae cathedram in­uasit ladertinam, ad suum euocat tribunal. N. Pharen. Episcopo. Mirari cogimur et mo­ueri, quod sicut a multis accepimus, tu regimen ecclesiae Iadertinae, sine mandato sedis apostolicae, irreuerenter assumere praesumsisti. Licet enim clerici ecclesiae ladertinae cum suae ciuitatis nun­ciis ad nostram praesentiam accessissent et nobis tam ex relatione ipsorum, quam litterarum inspe­ctione , quas tulerant, patuisset, quod in Iaderti­num Archiepiscopum electus fueras , imo verius postulatus; quia tamen , etsi de modo postulatio­nis possumus reddi per easdem litteras certiores , de persona tua nobis non poterat fieri certa fides, nec examinare debebamus absentem; eis de consi­lio fratrum nostrorum decreuimus respondere, vt aliqui de canonicis eiusdem Ecclesiae nostro se conspectui praesentarent, vt de studio postulanti­um, et de meritis postulati certiores effecti, secu­rius in ipso negotio procedere valeremus. Adiici­entes, quod licet episcoporum translatio ad solum

Next

/
Thumbnails
Contents