Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomus II. (Budae, 1829.)

pertineat Romanum Pontificem , quia tamen ad venerabilem fratrem nostrum Gradensem Patriar­cham consecratio Iadertini electi noscitur pertine­re; quum de beneplacito nostro procederet, vt tibi pallium conferremus , et nobis iuramentum fidelitatis praestares , te procul dubio faceremus dicto patriarchae Gradensi professionem canoni­cam, et debitam obedientiam exhibere. Sed ipsi nuncii tales noluerunt litteras reportare; quibus reuersis, sine mandato nostro, ecclesiae Iaderti­nae diceris regimen assumsisse, et in ea tam tem­poralia , quam spiritualia ministrare. Quia vero graue nimis est, quod de tua praesumtione pro­ponitur; nec subito v.olumus damnationis senten­tiam iaculari; fraternitati tuae per apostolica scri­pta mandamus, et districte praecipimus, quate­nus infra duos merises post susceptionem praesen­tium, cum competenti numero Canonicoruin ec­clesiae Iadertinae, iter arripias ad sedem apostoli­cam veniendi , redditurus nobis SLiper excessu , quem praediximus , rationem; ita quod si culpa­bilis inuentus non fueris , quum nobis de postula­tione canonica, et personae tuae idoneitate con­stiterit, translationis gratiam, et vsum pallii re­cipere merearis; postmodum debitam nobis fideli­tatem , et dicto patriarchae professionem canoni­cam impensurus. Alioquin ex nunc te noueris ab oflicio pontificali suspensum, et nos Canonicis Ia­dertinae Ecclesiae dedisse firmiter in mandatis, vt aliam personam idoneam canonice sibi eligant in pastorem. Datum Lateran. III. nonas Decemb. E regesto Rom. F. CCLVII. p. 2. Katona Tom. IV. p. 566. Seriptum est etiam Iadertinis Canonicis eundem fere in modum, vsque ad verbum: suspensum. Quo „ circa vniuersiUti vestrae per apostolica scripta inun-

Next

/
Thumbnails
Contents