Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomus II. (Budae, 1829.)

ceptione; vt eo amplius de bonorum aflluentia, quae summi dispensatoris nutu ad vsus temporales sibi suppeditata sunt, vice reciproca beneficam ipsius clementiam tum in ecciesiarum indigentiis subleuandis , tum in aliis pietatis operibus, quo­ad poterit, exercendis compellatur lionorare. Yo­lentes igitur, quod in futurae exultationis patria cum multiplici vbertate, domino largiente, fru­ctum afTerat, in praesentis exilii et luctus loco stu­diosius seminare, destitutioni, et stipendio tempo­ralium, quod per guerre tempestatem Zagrabien­sis Ecclesia ob lidelitatis constantiam, coronae no­strae efficaciter exhibitam, perpessa est, pietatis intuitu duximus consulendum. Concedimus itaque, vt nulli Bano populum ecclesiae memoratae pro descensu, seu mardurinarum , siue praebendae li­ceat exactione molestare; sed in omnibus his tum Chesmagenses, et Dumbrouenses, tum etiam popu­Ji Ecclesiae suo tantum teneantur Episcopo. San­cimus etiam, et statu incolumi volumus in poste­rum perdurare, vt tam de marturinis nostris, vel prouentibus, qui loco marturinarum exhibentur, quam etiam de porcis, qui in Episcopatu Zagra­biensi coiliguntur, eiusdem loci episcopi decimas integrales, sine vllius contradictione percipiant. Vt autem liaec regiae serenitatis nostrae institutio perpetuae stabilitatis robur obtineat, praesentem paginam iinaginis nostrae sigillo communiuimus. Datum per manus Desiderii, aulae nostrae cancel­larii, anno Dominicae Incarnationis millesimo cen­tegesimo, nonagesimo nono, venerabili Iob Stri­goniensi Archiepiscopo existente, reuerendo Saul, Colocetisi Archiepiscopo; Calano Quinqueecclesi­ensi Episcopo; Vgrino Iaurinensi Episcopo; A-

Next

/
Thumbnails
Contents