Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomus II. (Budae, 1829.)
Ecclesiarum Praelatis, ad quos litterae istaeperuenerint, salutem etapostolicam benetlictionem. Non absque doiore cordis et plurima turbatione didicimus, quod ita in plerisque partibus ecclesiastica censura dissoiuitur , et canonicae sententiae seueritas eneruatur; vt viri religiosi, et ii maxime , qui per sedis apostolicae priuilegia maiori donati sunt libertate, passim a malefactoribus suis iniurias sustineant et rapinas; dum vix inuenitur, qui congrua iliis protectione subueniat; et pro fouenda pauperum innocentia murumse defensionis opponat. Specialiter autemdilecti filii nostri, Abbas et fratres Praemonstratenses et ceteri Ordinem ipsorum professi, tam de frequentibus iniuriis, quam de ipso quotidiano defectu iustitiae coriquerentes vniuersitatem vestram per litteras petierunt apostolicas excitari; vt, ita videtur, in tribulationibiis suis contra malefactores eorum prompta debeatis magnanimitate consurgere; atqueabangustiis, quas sustinent, et pressuris vestro possiut praesidio respirare. Ideoque vniuersitati vestrae per apostolica scripta mandamus, atque praecipiinus, quatenus itlos, qui in aliquem depraedictis fratribus instigante diabolo manus violentas iniecerint, siue possessiones, velres, seu doinos Praemonstratensium, aut aliorum Fratrum ipsius Ordinis, vel hominum suorum irreuerenter inuaserint, aut ea, quae praedictis Fratribus e testamento decedentium relinquuntur, contra iustitiam detinuerint; seu in ipsorumsorores contra apostolicae scdis indulta sententiam excommunicationis, aut interdicti proferre praesumserint, vel decimas laborum, seu nutrimentorum suorum , spretis priuilegiis apostolicae sedis, extorserint: si laici fuerint, publiee candelis