Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomus II. (Budae, 1829.)

accensis excommunicationis sententia percellatis; Clcricos autem, Canonicos, siue Monachos, appel­latione remota, ab oflicio et beneflcio suspendatis; neutram relaxaturi sententiam, donec praedictis fratribus congrue satisfaciant. Et hipraecipue, qui pro violenta manuum iniectione vinculo fuerint anathematis innodati, cum diaecesani Episcopi litte­ris ad sedem apostolicam venientes ab eodem vincu­lo mereantur absolui; nisi forte Monachi, vel Cano­nici regulares per Abbates et Priores suos post sa­tisfactionem congruam secundum Ordinis discipli­nam fuerint absoluti. Yillas vero, in quibus bona praedictorum fratrum, seu hominum suoruin per violentiam detenta fuerint, quamdiu ibi sunt, in­terdicti sententiae supponatis, Datum Romae apud Sanctum Petrum. XIII. Kalendas Iulii Pontifica­tus nostri anno primo." Litterae liae sunt confirmatae in Concilio Basileensi anno MCDXXYI. Monum. Boic. Tom XXI. p. 493. sq. A. C/i. 1198. Emericus Rex fjungariae, in fauorem Eccle­siae Zagrabiensis iria munifica ed.it diplomata. Inter cetera virtutum exercitia hoc nobis ad prouentum supernae remunerationis conferredigno­scitur, quo Ecclesiarum Dei iura diligenter prote­gimus, et a calumniarum importunitatibus prouida dispositione salubriter expedimus. u Apud Farlatum Illjr. Sacr. Tom. V. p. 356. A. Ch. 1198. Idem Emericus Maroo, fdio Gola, priuilegio j amisso, possessionem de Gomur et Szent Mihalyur confirmat. V In nomine S. Trinitatis , et indiiuduae Vnita­tis. Emericus Deigratia, Hun&ariae, Dalmatiae ,

Next

/
Thumbnails
Contents