Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomus II. (Budae, 1829.)
igitur id, per tuae Fraternitatis industriam emendari, fraternitati tuae auetoritate praesentium indulgemus; quatenus, si praedicti Clerici ad commonitionem tuam mulieres non prorsus eiecerint, et de tanto excessu satisfecerint congruenter; licitum sit tibi ipsos auctoritate nostra ecclesiasticis redditibus, remoto apellationis obstaculo, spoliare. Nulli ergo — — Datum vt supra. Ibid. F. CCXXIX. p. 1. Katfona Tom. IV. p. 521. A. C7i. H98. Idem Innocentius bona Ecclesiae Nitriensis confirmat , et jjraedia propriis laboribus culta, a soluendis decimis eximit. Eduardo Nitriensi Episcopo. Iustis petentium etc. statuimiis, vt quascunque possessiones, quaecunque bona Ecclesiae Nitriensis in praesentiarum iuste et canonice possides, aut in futurum concessione Pontificum, largitione Regum, aut Principum, oblatione fidelium, seu aliis iustis modis, praestfinte Domino, poteris adipisci, firma tibi, et per te Epclesiae tuae, illibata permaneant. Praedia quoque ad Ecclesiam tuam diaecesana lege spectantia, quae propriis laboribus excolis, a solutione decimaruin eximimus; nec aliquis de Jaboribus tuis ausu temerario decimas exigere, vel extorquere praesumat. Nulli ergo etc. Datum llomae apud Sanctum Petrum. Cal. Iunii. ibid. F. CVIII. p. 2. Katona Tom. IV. p. 523. A. Cli. 1198. Idem lnnocentius Ordinem Praemonstratensium in suam protectionem suscipit. Innocentius Episcopus, Seruus Seruorum Dei, venerabilibus fratribus Archiepiscopis , Episcopis, et dilectis filiis Abbatibus, Prioribijs, et ceteris