Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomus II. (Budae, 1829.)

tro acl eam ob tutelam sui corporis confugisset, sub eius consisteret immunitate securus; et quam­diu Jateret ibidem, tanquam innocens seruaretur ; nunc, euacuata omnino tanta per iniquitatis filios libertate, non tantum nocentes personae, verum etiam res saerae et aliae, ibidem pro securitate de­positae, violenter ab Ecclesiis extrahuntur. Ynde nos, quibus secundum Apostolum incumbit omnium Ecclesiarum sollicitudo continua, propter tantum discrimen Ecclesiae vehementer afilicti, vniuersita­ti vestrae, per apostolica scripta mandamus atque praecipimus, quatenus statum Ecclesiae, quem ta­liter periclitari dolemus, ad antiquam studentes omnimodis reducere Jibertatem, eos, quos teme­rarios violatores earum voJ)is esse constiterit, tam nostra, quam vestra auctoritate suffuiti, appella­tione cessante, terram illiusrigore sententiae com­pescatis , quem secundum Canonum instituta in ta­libus videritis praesumtoribus adhibenduin, ita vt per vos, ad honorem Dei et Ecclesiae ollicii vestri del)itum exsequentes, quod Ecclesiis sub negligen­tiae torpore deperiit, laudabiliter releuetur; et studium vestrum apud Deum et homines appareat commendanclum. Datum Laterani XII. Kalendas Nouembris. E litteris Innoc. R. P. F. CXCIII. p. 2. Katon;» T. IV. p. 528. Subiicitur ibi : „ Scriptum est N. illustri Regi Hungariae, vt in his, quae pro libertate Ecclesiae praedicti Archi-Episcopi et Episcopi duxerint statuen­da , suum eis auxilium et consilium impendat pariter et fauorem. "

Next

/
Thumbnails
Contents