Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomus II. (Budae, 1829.)

A. Ch. 1198. Idem Innocentius Praeposito Alhensi faculta­teni concedit, custodiam coronae liegiae ac Priuilegio­rum Ecclesiae, idoneis personis concredendi. G. Praeposito Albensi. Innotuit Apostolatui nostro per petitionem, nobis ex tua parte porre­ctam, quod, quum in Albensi Ecelesia quaedam dignitas, quae Custodia dicitur, ad tuam donatio­nem pertinens, habeatur, cuius curae et sollicitu­dini ornamenta etpriuilegia ipsius Ecclesiae, et dia­dema etiam regium committuntur; eam personae idoneae conferre desideras , ne forte per imperi­tiam, aut infidelitatem, vel negligentiam custodis ipsius, Ecclesia incurrat aliquod detrimentum, aut honor patriae de corona aliquam Iaesionein susti­neat. Volentes igitur iudemnitati Ecclesiae praeca­uere, et tibi tuam iustiliam conseruare, vt Custo­diam ipsam , sicut tui iuris exsistit. idoneae perso­nae, nullius appellationis obstaculo , conferas et assignes , Jiberam tibi damus auctoritate apostolica facultatem. Datum Laterani XII. Kal. Ianuarii. lbid. F. CCXXXV. p. 2. Katona Toni. IV. p. 530. A. Ch. 1198. Idem Innocentius decernit, Praeposito Cihi­niensi eos tantum Flandrenses fuisse a Jiela liege suh­iectos-, qui a Geysa II. in deserto Vltrasiluano fue­rant collocati. N. Vltrasiluano. Quum a nobis petitur — — Priuilegium super desertuin a dilecto lilio Grego­rio, Sanctae Mariae in porticu Diacono Cardinali, tibi indultum auctoritate Apostolica confirmanms, et praesentis Scripti pagina communimus. Ad ma­iorem autem huius rei euidentiam, praedictum pri­uilegium huic nosUae paginaede verbo ad verbum

Next

/
Thumbnails
Contents