Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomus II. (Budae, 1829.)
liae quondain principis Rajnaldi, salutem et apostolicam benedictionem. Iustis petentium desideriis dignum est, nos faeilem praebere consensuin, et vota, quae a rationis tramite non discordant, effeetu prosequente complere. Eapropter dilecta in Domino filia, tuis postulationibus grato concurrentes assensu, personam tuam cum omnibus bonis, quae in praesentiarum possides , vel in futurum iustis modis, praestante Deo, poteris adipisei , sub B. Petri, et nostra protectione suscipimus. Speeialiter autem donationem quadringentarum marcarum, annui reditus, et centum mansionum seruorum; villae etiam, qiiae diciUir Tomai ; et aliarum quatLior villarum , cum omnibus pertinentiis suis, et aliorum tam in annuis vestibus, quam aliis, factam tibi a karissimo in Christo filio nostro II. illustri rege Vngariae , sicut in emsdem regis autentico continetur, et tu ea iuste possides et quiete , aLictoritate tibi apostolica confirmamus , et praesentis praecepti patrocinio communimus. Nulli ergo hominum — — Datum Romae apud S. Petrum, XVL Kal. Iulii Pontificatus nostri anno primo. Apud Schier Reg. Hungar. p. 163. Katona Tom. 1-V*. / p. 492 — 3. A. Ch. 1198. Idem Intiocentius monasterium a B. Comite quondam Bihariensi inchoatum , ad locum tutiorem transferendi facultatem Emerico Begi largitur. Illustri Regi Hungariae. Eam de Serenitate Regia fiduciam obtinemLis , vt quae a nobis postulat, iuste posse credamus et honeste compleri. Eapropter , carissime in Christo fili, tuis precibus annuentes, inonasterium illud, quod B. quondam Tom. II. 21