Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomus II. (Budae, 1829.)

Comes de Biehor , aedificare incepit, et morte praeuentus consummare non potuit, in locum tu­tiorem, et magis idoneum transferendi, si de as­sensu diaecesani Episcopi fieri poterit, liberam tibi concedimus auctoritate apostolica facultatem. Ibid. Fasci. IIII. p. 2. Katona Tom. IV. p. 500. A. Ch. 1198. Iderti Innocentius Strigoniensi A. Episcopo monasterii de Telequi reformationem defert. Circa reformationem monasteriorum, et aug­mentum eorum tanto potius tenemur esse solliciti, et ipsorum grauaminibus praecauere, quanto ad nos specialius pertinet et plantare religionem in Dei ecclesiis, et fouere plantatam. Verum ad au­dientiam nostram noueris peruenisse, quod mona­sterium de Telequi ad tantam dissolutionem ordi­nis et temporalium rerum exinanitionem per prae­latorum est incuriam deuolutum, vt nec statutus in eo regularis ordo seruetur , nec fratres, ibidem ad Dei seruitium deputati , congrue possint de ipsius reditibus sustentari. Volentes igitur , vt idem monasterium in statum pristinum tuo studio reformetur, illud sollicitudini tuae, quamdiu no­bis et successoribus placuerit, duximus committen­dum, per apostolica scripta mandantes, quatenus taliter ipsius reparationi studeas imminere, vt di­uini nominis cultus in eo de die in diem potius augeatur, et fratrum necessitatibus vitae necessaria congrue ministrentur. u Jbid. F. III. p. 1. Katona Tom. IV. p. 500—1.

Next

/
Thumbnails
Contents