Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomus II. (Budae, 1829.)

mimicare scieiiter, consilium et auxilium imperti ri, et diuina praesumserunt etiam celebrare. \ n­de propter hoc N. in Iadertinurn, et A. Spalati­num Archi-Episcopos, quamuis et illi excommuni­cationi subiaceant, abeodem, loco remuneratio­nis, contra iuris ordinem , in regiae dignitatis prae­iudicium sunt promoti. Quia vero tantae praesum­tionis audaciam, in iniuriam Dei et contemtumse­dis apostolicae attentatam , impunitam relinquere non possumus, nec debemus, fraternitati vestrae per apostolica scripta districte praecipiendo man­damus, quatenus super praemissis inquirentes dili­gentius veritatem, si rem ita noueritis se habere, praefatos N. et A. eorum electionibus, imo verius intrusionibus, penitus irritatis, excommunicatos publice nuncietis, et vsque ad condignam satisfa­ctionem faciatis ab omnibus arctius euitari; distri­ctius inhibentes, ne quis eis obtentu electionum fidelitatem, obedientiain , vel reuerentiam audeat exhibere. Nullis iitteris —• — Quod si omnes — — Daturn Laterani. III. Kal. Ianuarii. Ibid. Fas. 247. p. 2. Katona Tom. IV. d. 48G. A. Ch. 1198. Andreas, Dux Croaliae, ac Dalmatiae, Sedi Pharensi Episcopum praeficit. In nomine sanctae Trinitatis, et indiuiduae Vnitatis. Anno ablncarnatione DominiMCXCVIIL indictione I. Ego Andreas, tertii Belac Regis li­lius , Dei gratia, Dalmatiae , Croatiae, Ramae , Culmaeque Dux, in perpetuum. Quoniam ducali Serenitati iura et dispositiones regni sui licet —• — et disponere; hinc est, quod nos , in Dalma­tiarn perambulantes, inuenimus episcopatum Fa-

Next

/
Thumbnails
Contents