Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomus II. (Budae, 1829.)

rensem suo pastore vacantem. Ne igitur iuri ec­clesiastieo in aliquo derogaretur , diligenti inqui­sitione, cui archiepiscopatui sufFraganeatus subia­ceret, relatione vero JDalmatiae episcoporum, et vniuersorum Croatorum Principum percepimus, qiiod ex. antiqua consuetudine sub Spalatensi ar­chiepiscopatu fuisset. Nos vero relationi eorum attendentes, praetaxatum episcopatum cuidam Spa­latensi Canonico Michae contulimus, ac eundem episcopatum Spalatensi Ecclesiae confirmauimus. Huius autem constitutionis pagina testimonio isto­rumfacta: Andrea Bano, Comite Macharia, Co­mite Ioseph, Comite Marco, Comite Andronico , iilio Bani, Camerario Ducis Wenceslao, praeposito Gutifredo , magistro Theobaldo. Datum per ma­nus Petri, filii Milka, Ducis aulae Notarii. " Apud Lucium L. III. c. XIII. p. 234. Farlatum Tom. III. p. 228. Tom. IV. p. 245. Katona Tom. IV. p. 488—9. A. Cli. 1198. Fragmentum litterarum de anno hoc victo­rias Andreae Ducis de ^Dalmatia, Croatia, Chulmia ac Rascia attestantium. Anno MCXCVIII. die VI. Maii, temporibus Emerici Regis Hungariae, Dalmatiae, Croatiae etc. ac Nicolai Iadrensium Archielecti. Post felicem et gloriosum victoriosae dominationis ingressum illu­strissimi Andreae, tertii regis Belae filii, et tri­umphum, quem sibi omnipoteus ducalus sui pro­tector, et auctor , de Dalmatia et Croatia magni­fice conferre dignatus est , atque post habitam tam Chulmiae, quam Basciae laudabilem victori­am, quum ad Iadertinam ciuitatem victor rediret, ducatus sui iura disponens."

Next

/
Thumbnails
Contents