Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomus II. (Budae, 1829.)

tra serenitatem regiam cum nobili viro A. duce , fratre ipsius temere conspirasti, cui etiam adhuc dieeris inhaerere. Quum igitur felicis memoriae C. Papa, praedecessor noster, sub poena excom­municationis vniuersis , in Yngaria constitutis, curauerit inhibere, ne dicto duci contra salutem regiam consilium darent aliquod, vel iuuamen ; nos tibi, quem publica fama contra ipsius prae­decessoris nostri prohibitionem, sicut dicitur, ve nisse demonstrat , salutationis alloquium denegan­tes , ad nostram duximus praesentiam euocandum , per apostolica scripta tibi mandantes, quatenus vsque ad festum exaltationis sanctae crucis , pro­xime venturum, nostro te conspectui repraesen­tes, ad obiecta sufficienter et rationabiliter re­sponsurus. u Ibid. Fas. III. p. 2. Katona Toino. IV. p. 484. A. Ch. 1198. Idern Innocentius in sJA. Episcopos Spalaten. et Iadertinum, ob communionem cutn An. JDuce excom­municatos, inquiri iubet. S. Colocen. Archiepiscopo, Y. Geurien. et D. Zagrabiensi Episcopis. Ad nostram noueritis au­dientiam poruenisse, quod quum omnes commu­nicantes in aliquo A. fratri carissimi in Christo filii nostri, Yngarorum Regis illustris, qui scilicet vel litteras sibi dirigerent, aut ab eo reciperent destinatas , vel eidem aliquod consilium, vel au­xilium exhiberent vel ei in aliquo communicare yjraesumerent, de mandato bonae memoriae C. Papae, praedecessoris nostri, excommunicationis fuerint vinculo innodati. N. et A. post excommu­nicationem et inhibitionem apostolicam eidem com-

Next

/
Thumbnails
Contents