Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomus II. (Budae, 1829.)
scopi, ac Comitum praescriptorum, ceterorumque testium rogatu, vtaudiui, compleui, roboraui, et sisuo consueto signaui." . o o Apud Farlatum Tom. III. p. 225. Katona H. G. R. H. Tom. IV. p. 428. sq. A. Ch. 1194. Controuersia inter Petrum Archi-Episcopum et Caiwnicos Spalatenses in congressu qnatuor Episcoporum componitur. Miraeus Signiensis , Mattliaeus Nonensis , Michael Scardonensis, Michael Traguriensis, Matthaeus Corbaensis, Episcopi, atque Isaac , Sancti Stephani Abbas , vniuersis Spalatensis Ecclesiae Canonicis, dilectis fratribus in vero salutari salulem. Quoniam quaestionibus et impetitionibus, quasvester et noster Metropolitanus tum de quarta parte decimarum, tum de consecratione, siue de visitatione Curiae Romanae vobis nonnunquam intulit, eiusdem vocatione nobis interesse contigit; tandem, congregato omnium Clericorum in archiepiscopali curia conuentu, idem super motis controuersiis, nobis praesentibus, vos requisiuit. Vos igitur assurgentes, et sibi exinde respondentes, asserebatis, nullo debito, vel consuetudine teneri sibi; adducentes priuilegia a suis praedecessoribus, qualiter cum eis legitime determinastis, inde Romanae Curiae firmata habere. Nobis itaque suadentibus , placuit eidem videre priuilegia, quibus lectis, ac pleniter intellectis, ipse tuuc assensum eis praebens , propria voluntate definiuit, vt vestra priuilegia sex virorum iuramento firraarent. Vos igitur mandato et definitionis eius fauore, volentes , mox ipse manus vestras suis manibus suscipiens, omnibus