Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomus II. (Budae, 1829.)
osculum jDacis et dilectionis praebuit; et sic vos in pace quietos dimisit. Anno Dominicae Incarnationis MCXCIV. Indictione XII." Ibidem. A. Ch. 1191. Dominicus Banus, alias Bors, donationem monasterio B. M. V. in redemtionem voti sui factam, confirmcit. Notum sit omnibus, tam futuris, quam praesentibus , quod ego Dominicus Banus, ex permissione et licentia Domini Papae, et per consilium ac consensum Regis Belae, consentientibus simul et dantibus vxore mea et filio nieo , Abbati H. et fratribus S. Crucis sub iureiurando dedi octo praedia mea, cum omnibus reditibus ctpertinentiis suis, in perpetuum possidenda; quatenus crucem, quam susceperam, et viam, quam ad sepulchrum Domini peragere debueram, reciperent a me , etcoenobium Ordinis ipsorum construerent in lionore «loriosae semper Virginis Mariae. Promisi me etiam daturum in opus monasterii tercentas marcas argenti, bouescentum, vaccas quinquaginta , oues mille, decem mansiones seruorum. Sunt autem liaec nomina praediorum: — — — Babaduri, in quo construi coenobium decreui, et in eo sepeliri. — Quae omnia integre cum vineis , molendinis , pratis , siluis, aquis , terris cultis et incultis, Abbati et fratribus, ibidem Deo seruientibus , perpetualiter libere possidendum contuli. Igitur ne aliquis vnquam hominum post obitum meum , siue vxor mea, siue filius meus, vel alius de cognatione nostra, hanc donationem meam minuere, aut infringere audeat, sigilli nostri confirmatione statui roborari. "