Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomus II. (Budae, 1829.)

Respiciens autem Dominus populum, quem ita diu flagellauerat, benigne consolatus est nos. Itaque primo quasi pro satisfactione tribulationis lanceam suam a nemine inuentam a tempore Apo­stolorum, pignus victoriae nobis contulit, deinde corda hominum adeo animauit, vt illis, quibus aegritudo, vel fames ambulandi vires negauerat, arma sumendi, et viriliter contra hostes dimicandi virtutem infunderet. Denique cum triuin­phantibus hostibus, farne et taedio deficeret exer­citus Antiochiae , et maxime propter discordias Principum, in Syriam profecti, Varram et Mar­ram Vrbes Saracenorurn expugnauimus, et castel­la regionis obtinuimus. Cum ibi rnoram facere disposuissemus, tanta fames in exercitu fuit, vt corpora Saracenorum iam foetentium, a populo christiano ibi comesta sint. Deinde cum interioraLysaniae ingrederemur, largissimam, et misericordem et victoriosissimam manum omnipotentis Dei Patris nobiscum habui­mus. Elenim ciues et rastellani regionis, per quam procedebamus , ad nos cuiu multis donariis lega­tiones praernittebant, parati seruire nobis, et op­pida sese dedere. Sed quia exercitus noster non rnultus erat, et in Ierusalem vnaniter venire fe­stinabat; acccptis securitatibus, tributarias eas fe­cimus: quippe quod de multis ciuitatibus in vna de illis, quae ex minimis est, plures homines liabe­rentur, quam in nostro exercitu essent. Cumque auditum esset Antiochiae et Rhoes, quia manus Domini nobiscuin esset, plures de exercitu , qui ibi manserant, consecuti sunt nos apud Tyrum. llinc itaque Deo cooperante vsque ad Hierusalem peruenimus. Cumque in obsidione multum exer-

Next

/
Thumbnails
Contents