Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomus II. (Budae, 1829.)

citus laboraret, maxime propter inopiam aquae ; habito eonsilio, Episcopi et Prineipes circum eun­dam esse ciuitatem nudis pedibus, praedicauerunt; vt illi, qui pro nobis humiliter ingressus est, per­se iudicium de his hostibus faciendo , nobis eam aperiret. Placatus itaque Dominus hae humilitate, octa­vo die post humiliationem, cum suis hostibus ci­uitatem nobis tribuit; eo videlicet die, quo pri­mitiua Ecclesia inde abiecta fuit, cum festum di­spersionis Apostolorum celebraretur. In porticu Salomonis , et templo eius nostri equitabant in sanguine Saracenorum vsque ad equorum genua. Deinde cum ordinatum esset, qui ciuitatem reti­nere deberent, cum alii amore patriae, et pietate parentum suorum redire voluissent: nunciatum est nobis , Ptegem Babjdoniae Ascalonam venisse, cum multitudine militum innumerabili, ducturum Francos, qui Hierosolymis erant, in captiuitatem, et Antiochiam expugnaturum. Sed aliud Deus de nobis statuerat. Itaque descendimus obuiam illis, relictis sarcinis et infirmis Hierusalem curn prae­sidio. Cumque exercitus noster, et hostium se conspexissent, genibus flexis Deum adiutorem in­uocauimus, vt, qui in aliis necessitatibus legem christianam confirmauerat, in praesenti bello, con­fractis viribus Saracenorum et diaboli, regnum Christi et Ecclesiae a mari vsque ad mare vsque­quaque dilataret. Hic Dominus affuit, et tantas tribuit vires, vt in hostes irruere, vt videntem fontem aquae viuae sitientem ceruum, segnem iu­dicarent: miro videlicet modo, cum in nostro exer­ciLu non vltra quinque millia equitum et 15 mil­lia peditum fuissent; etin exercitu hostium centum

Next

/
Thumbnails
Contents