Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomus II. (Budae, 1829.)
toribus, Pisanus Archiepiscopus , Apostolicae sedis Legatus, et Godofredus Dux, gratia Dei Ecclesiae sancti sepulchri nunc aduocatus, et Regimundus Comes sancti Aegidii, et vnisersus Dei exercitus , qui est in terra Israel , salutem. Multiplicate preces et orationes cum iucunditate: quomodo Deus magnificauit suam misericordiam, complendo in nobis ea, quae antiquis temporibus promiserat. Etenim cum capta Nicaea cunctus exercitus inde discessisset, plusquam trecenta millia armatorum ibi fuerunt. Et licet tanta multitudo esset, quae vniuersam Romaniam occupare, atque epotare flumina omnia, compascere omnes segetes vna die posset; tamen cum plenitudine tanta conduxit nos Dominus, vt de ariete nummi vix duodecim acciperentur. Praeterea, etsi Principes et Reges Saracenorum contra nos surrexerunt; tamen Deo volente, facile victi et conculcati sunt. Ob quae quidem feliciter acta, quia quidam intumuerunt, opposuit nobis Dominus Antiochiam, humanis viribus inexpugnabilem, ibique per nouem menses nos detinuit, atque in obsidione ab extra ita nos humiliauit, vt in toto exercitu nostro vix boni centum equi reperirentur. Tandem aperuit nobis Dominus copiam suae benedictionis, et nunc etiam induxit in ciuitatem et turres, et omnia eorum potestati nostrae tribuit. Cum liaec quasi viribus nostris acquisita teneremus ; tanta multitudine Saracenorum obsessi sumus, vt de tanta ciuitate nullus egredi auderet. Praeterea fames ita inualuerat, vt vix a humanis dapibus aliquis abstinuerit. Longum est enarrare miserias, quae in ciuitate fuerunt.