Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomus II. (Budae, 1829.)
praecingebat; ille gladio spiritus verbi Dei perterruit, iste galea salutis decorauit. Postremo Jiunc vterque regurn finem rebus imposuit : vt dum debita vltricis poena filios perditionis consumeret, fiJios praedestinationis refoueret. Non enim sine causa Rex gladium portat. D^i enirn minister est vindex in iram eius, qui malum agit: Nam principes non sunt terrori boni operis, sed maJi. Quis enim est, qui noceat vobis, si boni operis aemulatores fueritis? Hactenus liaec. Contra supradictos autem huius concilii detractores, de singulis capitulis, quae ab re esse mentiuntur, possem etiam scribendo satisfacere, nisi epistolaris ergo sermonis modum excedens, molestiae tuae, o Praesulum decus! aures timuissem fastklire* Possunt tamen illa ex his colligi, quae moderata satis breuitate praescripsi. Yerum tamen tu mi Domine! qui in huius populi linguae genere minus me promptum considevas, si quid calamus a suscepti itineris tramite declinauerit, Tua, quaeso, in me solita beneuolentia, et superuacua reseces, et imperfecta suppleas , errata corrigas, commode dicta paterna gratia prouehas, et antequam in aures prodeant publicas, curae tuae digitum dignanter imponas. Et quae Tuo duntaxat doctissimo digna constitui examine, Tuo etiam iudicio a detrahentium muniantur liuore." E Corpore luris Hung.arici Tom. I. p. 139. sq. edit. A. 1822. yl. Ch. 1100. Litterae ab exercitu sacro, captis Ierosolymi, ad Paschalem PP. II. missae. Paschali Papae Romanae Ecclesiae, et omnibus Episcopis, et vniuersis christianis, fidei cul-