Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomus II. (Budae, 1829.)
spectum, credi nefas est. Nam cum tempore praedicti regis vniuersum regnum eius , barbaricis inseruierit cultibus, ac rudis, coactusque Christianus, contra commonitorem sanctae fidei stimulum adhuc recalcitraret, adhuc contra poenitentialia vltricis virgae verbera remorderet, operae pretium fuit, vt sanctae disciplinae coactio, infidelibus quidem ad conuersionem fidei, sed conuersis fieret ad iustitiam poenitentiae. At christianissimus rex noster Colomannus , columbinae gratiae simplicitate , cum omni virtutum discretione, praeditus, postquam vidit adultam fidem perfectae religionis robur accepisse ; legalis vinculum catenae cogitauit relaxare prudenter: vtpote indgnum esse perpendens, si iam spontaneum fidei miiitem, legalis poenae timor torqueret, quem nec ipsa mors ab agnitae iam confessione veritatis abstrahere potuisset. Hic nimirum, cum videret propter ciuilia bella vsque ad tempus illius ingrauescentia, paternis traditionibus , iam magna ex parte solutis , regni consilium labefactari, Curiae honorem vilescere ; timens, ne miles insolens pacis, domesticus tamen virtutis hospes, irreuocabilis lieret iniquitatis; Iiegni principibus congregatis , totius Senatus consultu, praefati regis , Sanctae memoriae Stephani, legalem textum recensuit; de quo, si rem consideres, nihil comminuit, sed auxit , 11011 tamen quasi fundator , sed sftperaedificator. Quatenus primitiua plantaria salubri veluti respersionis infusione irrigata , percipiant iustitiae incrementa. Et ille quidem destructor fuit infidelium; iste rectae conuersationis augmentator in iustificatione; ille lorica fidei populum induerat, iste terrenae ambitionis superfluenta, cingulo iustitiae