Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomus II. (Budae, 1829.)
capitulare. Neque eniin ad regalia consilia, me consultricis prudentiae inculta prouexit materies, liec tenuis rei, stantem pro foribus, intromittit despecta pauperies. Quia vero obedienliae eligo magis operam dare, quam charitati, omnia speranti , aliquid denegare: malo etiam vltra vires obtemperando praesuinere , quam praesumtuose minime obtemperare. Quamuis enim imperitia mea, dictandi non praestet facundiam, charitas tamen obedientiam 11011 negat. Porro , non in hoc opere, proprii arbitrii vestigia figo, verum praeuiis alieni itineris visibus insisto ; ob quam videlicet causam , si quid in errabundo vestigio liberius euagatus, meus deuiauerit calamus; non ainbigo, quam facilis apud te sit veniae locus. Quae res pigram etiam impellit liuius consilii moram. Sed sunt fortasse nonnulli, qui sine rationis circumspectione, idein , vnde sermo est , Concilium Vercellinum autumant esse superfluuin, minus prouide asserentes : antiquis, dicentes, potius pioruin insistenduin est relatibus. Quorum profecto quam friuola , quamque sit iuconsulta coniectura, non esl superuacuuin paulisper coniinemorare. Quia hi regni detractores , magis proj)rio consulunt arbitrio , quam cominuniter regni profectui administrando. Nam, quis ambigat, a Sancto Patre nostro Stej>hano, viro quippe Aj>ostoIico, legem JJOJDUIO nostro datam, in quibusdam austeriorem, in quibusdam vero tolerabiliorem , in his quoque intensius vindicantem, atque in aliis remissius indulgentem: Nec quenquam tamen absque disciplinae verbere dimittentem : cum jjraedestinationis temj^us nullum adhuc verum adduxisset fidei sponsoremnec hoc quidem praeter diuinae disjiensationis re-