Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomus II. (Budae, 1829.)

cCum Iudicem praemia aeternae pacis inueniant. Ego Paschalis Catholicae Ecclesiae Episcopus sub­scripsi. Datum Troyae per manum Ioannis S. II. E. Diaconi Cardinalis quarto decimo Kalendas Maii, indictione octaua, Incarnationis Dominicae Anno millesimo eentesimo, Pontificatus autem Dornini Faschalis secundi Papae primo." Apud Baronium Annal. Eccl. Tom. XI. per Pagium corrcctae T. XVIII. ad A. 1100. Ordo liic auctoritate sedis Apostolicae est A. 10 98. a S. Roberto Molismensi Abbate Cistercii fundatus; Roberto Molismum reuerso Albericus factus est Cistercii Abbas. Eiusdem Ordinis quatuor priores Abbatiae sunt fundatae Anno 1115.. Vido Baronii. Annales ad bos annos. A. Ch. 1100. Albricus Capellanus suam decretorum Regis Colomamii compilationem Seraphino A. Episcopo Stri­goniensi dicat , defenditque. Ad Seraphinum Archipraesulem Strigonien­sem. Dei gratia , Seraphin Archipraesuli, diuina­rum igne virtutum ardenti, Albricus, quamuis vnus ex minimis , tamen seruus Sanctitatis nuncu­patus, in palatio coelestis contemplationis. Quo­niam fiduciam talem habemus, per Christum ad Deum, non quod sufficientes simus cogitare ali­quid a nobis, quasi ex nobis , sed sufficientia no­stra ex Deo est. Cum spiritualis gratiae inspiratio, mentem tuam coelestis sapientiae thesauro ditaue­rit: et quam plurimis disertis, ad didascalici me­riti lucidas contubernii tui officinas, quasi totidem gemmis ornauerit: haud parum ingenioli mei for­midat rusticitas, dum me, vt ita dicam, elinguem, ac pene totius vrbanitatis exortem, iubes, o Prae­sul! Regalium instituta collationum recolere , vel senatoria totius regni Decrela, ieiuna oratione re-

Next

/
Thumbnails
Contents