Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomus II. (Budae, 1829.)
tare, neque vestri (quodnouum dieitur) coenoLii monachos sine regulari commendatione suscipere; neque congregationem vestram astutiis quibuslibet autviolentiis perturbare. Eam sane controuersiae decisionem, quam inter vos et Molismensis Ecclesiae monachos frater noster Lugdunensis Episcopus, tunc apostolicae sedis Vicarius, cum prouinciae suae Episcopis, aliisque religiosis viris, ex praecepto Praedecessoris nostri Apostolicae memoriae Vrbani secundi perpelrauit, nos tanquam rationabilem, ac laudabilem confirmamus. Vos igitur filii in Christo dilectissimi, ac desideratissimi, meminisse debetis, quia pars vestri saeculares latitudines, pars ipsa etiam monasterii laxioris minus austeras angustias reliquistis. Vt ergo hac semper gratia digniores censeamini; Dei semper timorem et amorem in vestris cordibus habere satagite, vt quanto a saecularibus tumultibus liberiores estis , et deliciis; tanto amplius placere Deo totius mentis et animae virtutibus anheletis. Sane si quis in crastinum Archiepiscopus, aut Episcopus, Imperator, aut Rex, Comes aut Vice-Comes, Iudex aut Ecclesiastica quaeuis, secularisue persona, hanc nostrae constitutionis paginam sciens contra eam temere venire tentauerit, secundo tertioue commonita, si non satisfactione congrua emendauerit, potestatis , honorisque sui dignitate careat, reamque se diuino iudicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore et sanguine Dei et Domini nostri Iesu Christi aliena fiat, atque in extreino examine districtae vltioni subiaceat. Cunctis autem eidem loco iusta seruantibus sit pax Domini nostri Iesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud distri-