Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomus II. (Budae, 1829.)
praeter virgam correctionis , baculum consolalionis apponet, vt possis dicere cum Propheta: secundum multitudinem dolorum meorum consolationes tuae, domine, laetificauerunt animam meam. Cum igitur Dominus est, qui potestati maris imperat , et motum eius in ictu oculi mitigat ; oculos mentis ad coelum leua, vnde veniet auxilium tibi; considerans quoque qualiter omnipotens Dominus gloriam superborum manu puerili in iactu lapidis pusilli deiecerit, et filiis Israel victoriam de multitudine lrostium in muliere vna concesserit; in illo ipse spem tuam ponas, quod inter imminentes angustias euentum nouit prosperum suis fidelibus exhibere, et praeter lachrvmationem et fletirm, consolationem inducere. De illius ergo auxilio plenam fidircianr obtinens, spiritum fortitudinis induaris , et inimicis tuis prudenter et viriliter restiteris, et in deuotione Beati Petri , et nostra immobiliter persistas. Si vero — — quod ad commodum et honorem sanctae Komanae Ecclesiae, ac tuum debeat pertinere, nobis gratum admodum et acceptum existit. Nos enim de Iadrensi Ecclesia nihil citra iustitiam et IronoremSpalatensis Ecclesiae de nouo, auctore Domino, statuimus, vel statuemus. Ad haec dilectum filium L. Capellanum nostrurn fraternitati tuae attente recomendarnus, rogantes , quatenus pro reuerentia Beati Petri , et interuentu nostro, de caro eum habcas; eum de cetero cariorem. Noueris ad haec nos et fratres, qui circa .nos sunt, per Dei gratiam sanos et incolumes esse , et sic speramus, Ecclesia Dei in proximo pace potietur tranquilla. Datum Anagniae 3. Nonas Maii. Apud Farlatum Tom. III. p. 186.