Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomus II. (Budae, 1829.)

A. Ch. 116 7. Idem Stephanus litteras Sibinicensium per regale iudiciurn et sigillurn confirmat. Anno Dominice Incarnationis MCCLXYII. an­no octauo regni mei Ego Stephanus, Rex Ilun­garie, Chroat. atque Dalmat. iuro per sanctam cru­cem Yobis Sebenicensibus, meis fidelibus ciuibus firmam pacem. Mihi et filio meo, aut successori­bus meis tributarii ne sitis; Comitem vero, aut iu­dicem, quem clerus et populus elegerit, ordina­bo ; et lege antiqua constituta vos vti permittam. Praeter quod introitus portus ciuitatis duas partes Itex habeat de extraneis, tertiam vero comes ci­uitatis, decimam vero clerus. In ciuitateque Ye­stra neminem Hungarorum, vel alienigenarum ha­bitare permittarn, nisi quem voluntas vestra ex­petierit. Cum autem ad vos coronandus, aut vo­biscum regni negotia curaturus aduenero, nemini ciuium vis inferatur domorum suarum, nisi quem dilectio Yestra susceperit. Aut si dominium me­um aliquando aliquem aggrauare videbitur , et alias ire voluerit , secure cum vxore, fdiis et fa­milia et omnibtrs suis, quorsumcunque sibi pla­cuerit, eat. Et hoc illis concedo per regale iu­dicium, et sigillum, quod extra ciuitatem rron exeant; si de ciuibus iudicare voluerint, in ciui­tate cum Comite et Nobilibus iudicentur. IIoc au­tem sacramentum a Rege Stephano, secundi Gey­sae regis filio et a Principibus Hungarie confirma­tum est. -f Ego Sayna Colocensis Archiepiscopus hoc sacramentum laudo et confirmo. Ego Wulci­na vltrasyluanus laudo et confirmo. Ego Stepha­nus Morisene Sedis electus laudo et confirrno. Ego Ompodinus Comes Palatinus, atque Banus lau­do et confirmo. Ego Fulcus laudo et confirmo. J 2 *

Next

/
Thumbnails
Contents