Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomus II. (Budae, 1829.)
sentium , quem ad sedem apostolicam destinasti , tanto benigniori tliaritate suscepimus, quanto speciali matri tuae sacrosanctae llomanae Ecclesiae , et nobis ipsis te cognoscimus firmius adhaerere , cuius deuoti filii et fideles, etsi aliquando .persecutionibus peruersorum perturbantur , et opprimi videantur ad tempus, temporalibus tamen auxiliis non sunt penitus destituti , sed in illa congruum semper et tutum inueniunt suffragium. Illam siquidem deuotionis constantiam, et sincerae puritatis affectum; quem circa eandem matrem tuam Romanam Ecclesiam euidenter te habere cognoscimus, et de qua anteacta opera non sinunt nos dubitare , gratam admodum , acceptamque tenemus, et tanto maiori praeconio laudis extollimus , quanto de sinceriori charitatis indice illam prouenire sentimus. Inde est, quod nos , et Romana Ecclesia personam ecclesiasticam, et ciuitatem tuae gubernationi commissam, mera pinguedine charitatis diligimus, et internae dilectionis brachiis amplectimur, propositum et voluntatem feruentem habentes , de honore et exaltatione tua, quibuscunque modis cum Deo, et iustitia fieri potest; libenti anirno cogitare, ac pro tantae deuotionis feruore tibi, auctore domino, prouidere. Super illis vero angustiis, et pressuris, quae tibi sine causa rationabili conferuntur , nec aliter, quam a propriis nostris conturbamur, et ad Dominum preces effundimus, vt secundum multitudinem miserationum suarum de imminentibus te persecutionibus in breui eripiat, et ad portum tranquillum deducat. Speramus autem , quoniam non continebit Dominus in ira misericordiam suam, et faciet cum tentatione ista prouentum, vt possis sustinere , et Tom. II. 12