Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomus II. (Budae, 1829.)

dicauit, confitemur et praedicamus; nihil ex Sy­nodalibus Sanctorum Patrum decretis innouantes, nec adiicientes Euangelicis et Apostolicis verbis ad. vnum apicem vsque, vel iota vnum. Didicimus enim a Gentium praecone, quam grauis impen­deat iis poena, qui talia audent. Etsi enim ego , inquit, vel Angelus de coelo annunciauerit vobis praeter id, quod accepistis: anathema esto. Hoc metuentes viuificam et incruentam hostiam , vt qui accepit a Domino, nobis tradidit, sic exhibemus; Iudaicam quidem humilitatem, et Legis umbram superascendentes: cum Iesu autem, et eius disqi­pulis in sublimis gratiae palatium conscendentes, et panem comedentes, non afHictionis, vt Lex ait, sed laetitiae, et cor reuera confirmantem. Quodsi, vt Pastores illi, desipuimus (quod absit, nec tantum in nos possit malignus ) de qui­bus Ieremias Propheta lamentans ait: Sacerdotes non dixerunt, vbi estDominus? Et qui legiadhae­rebant, nesciuerunt me; et pastores in me impii fuerunt. Si tales videbamur, Sanctissime Pater; quonam pacto posses nos aliter nominare, quam oues errantes et drachmam perditam , et multorum dierum mortuum in sepulchro iacentem? Verum ne eam de nobis opinionem concipias. Nequeenim aliud nouimus fundamentum, quam quod substru­ctum est: eademque tecum praedicamus, et doce­mus ego, iique omnes, qui ad magnam, apostoli­camque sedem 1 pertinemus, Constantinopolitanam. Et vnus, qui ia vtrisque Ecclesiis personat sermo fidei, idemque sacrificatur AgnLis, qLii tollit pec­cata mLindi, Christus , inter Occidentales Antisti­tes, qui SLib tLiLim principale CLilmen agLint, etnos qui ab oriente sole sublimi Constantinopolitana se-

Next

/
Thumbnails
Contents