Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomus II. (Budae, 1829.)
«le sacerdolii accepimus splendorem, quamuis parua offendicula in medio interiecta nosseparauerint, et ex vno eodemque spiritu multos fecerint. Quae omnino tollere de medio, et velut, iuxta j>ro])lieticum sermonem, e via proiicere, vnitatemqueEcclesiarum sine offendiculo constituere , tuae sanctitatis erit: quae Cliristi exemplo, veJut e coelo prospiciens, distantia in vnum congregare vult, et potest. Nos enim pauci sumus; ct paruo gregi praesumus, mediocrem quidem, ct vt guttam, dicendi facultatem liabentes, virtutis autein nequidquam participes, etiamsi tua Sanctitas contrarii persuasione decepta, maxima quaedam de nobis suspicata sit ex dilectione quorumdam, qui liic peregrinati nos allocuti sunt. Tua autem integritas, vndique perfecti Christi, tam sede, quam peritia, et vitae splendore, imaginem et similitudinem referens, poterit omnino dissidio causam praebentia scandala remouere, et Ecclesiis vnionem soliditatemque restituere. IJabet autem ad hoc Sanctitas tua vnanimem, et adiutorem pot,entissimum, et inter Imperatores maximum, ac summum pietate, qui et viribus inexpugnabilisest, et prudentia excellens , et inter omnes bonos, qui unquam admirationi fuerunt, celeberrimus; cuius nutui et nos parebimus, et serui Dominicae voluntati obsequemur. " Apucl Baronium in Annal. Eccles. ad A. 1155. DiiFerentia rituum non fuisse sublatam intcr Ecclesiam Orient;>lem et Oceidentalem fidei vnionem , sensjt etiam Petrus Cluniacensis epistola ad Sanctuin Bernarduin (L. V. ep. 15.) Testes sumus et nos temporis nostri, qui Romanam Ecclesiam et totam latinam liuguam offerre Deo salutare sacrificium Azymi panis videmiis, cum Graeca Ecclesia, et maxima Orientis pars , ac barbarae,