Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomus II. (Budae, 1829.)

Traditum est, quonam modo sancti Patres, diuino Spiritu illuminati, omnium Ecclesiarum Primatum Sacrosanctam Romanam Ecelesiam abso­lute obtinere iusserint, et ad eius sententiam omnium iudicium referri praescripserint, et ad tollendam de medio diuisionem , ad vnionem Ec­clesiae, ad coniunctionem diuisi parietis, propter Dei dilectionem , propter animae salutem, et pro­pter fruitionem gloriae, quae non marcescit, vigi­lanter aduerte. Primurn apud te ipsum , deinde in aliis, quatenus diuina gratia largitur, da operam, vt grex cum Ecclesia vniatur, et qui se ipsos Do­minicas oves confitentur, ad gregem beati Petri reuertantur, qui Domini iussu eorum curam susce­pit. Nos quidem in lioc non temporariam laudem spectamus, non praetereuntem gloriam quaerimus, qui pascendisuscepimus ofliciuin (seruosnosomniuin Dei seruorum confitemur ) sed cum Dominum et magistrum nostrum, vt vnum mortuum resusci­taret in corpore, profectum fuisse, et lachryma­tum legimus ad sepulchrum etdixisse: Lazare, exi foras ; iudicamus indignum, si Domini retineamus talentum, et quos possuinus, in anima resuscitare, negligamus. Quod superest, dilectos filios nostros Balduinuni, et Balditzioninum praesentes tabella­rios ad dilectissimum filium nostrum Emmanuelem Imperatorem Constantinopolitanum areligioso coe­tu missos, dilectioni tuae studiose commendamus , rogantes, vt per dilectionem Dei, beatique Petri et sedis Apostolicae, et pietatis cultum, aspectu gratioso, in eorum necessitatibus consolationem adhibeas. De tua valetudine cupimus per litteras. fieri certiores." Apud Buron. Annal. Eccles. ad Annuin 1155«

Next

/
Thumbnails
Contents