Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomus II. (Budae, 1829.)

runt, vt scliisma de medio tolleretur, et vnitati Ecclesiae, qui ah ea se separarunt, reddcrentur. Quamobrem et nos, qui hoc tempore Apostolicae sedis euram suscepimus, vtDeo placet, pro omni­bus Ecclesiis , quae sunt intra terrarum orbemcon­stitutae, quamuis 13. Petri virtutibus par nihilha­beamus, ministerio tamen fungi cogimur. Ad id credidimus attendendum, ne connumeremur (quod absit) iis, quos per Prophetam Dominus repre­liendit, dicens: „Quod eiectum est, non introdu­xistis, quod infirmum, non sanastis, et quod periit non quaesiuistis, et quod confractum, non obliga­stis. Ideoque ad introductionem liberorum in lo­cum Ecclesiae, et vnitatis, inuentionemque amis­&ae drachmae, properemus; et apostolico praece­.pto incitati in eos, qui doctrinae sermones asper­nantur, vt persuasum habeamus , moderari et Fi­delium admonitionem tempestiue et intempestiue factam. Et illius exemplo edocti, qui erat gloriae Dominus , et omnia in sua potestate habens, incli­nare fecit coelos, et descendit, acceptaque serui forma, se ipsum exinaniuit, vt ouis amissa suo gregi restitueretur. Vnde frater in Christo , dile­ctionem tuam his litteris admonemus , vt hancrem diligenter cures. Nam vna sola est Ecclesia, et vna sola sanctilicationis arca, in quamvnum quemqueFi­delium e diluuio seruari oportet; et circa vnionem eius modis omnibus labores; tuaque cogitet pru­dentia , vt Ecclesia Dei non possit diuisa consiste­re; vt omnem animam viventem e praesentis dilu­uii procellis, intra vnam arcam Eeclesiae congre­gari oporteat ad Beatum Petrum omuium fidelium Gubernatorem.

Next

/
Thumbnails
Contents