Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomus II. (Budae, 1829.)
datur, integra et iilibata seruetur. Sit vobis in exemplum bonus ille Matathias, qni pro paternis, legibus eonseruandis, se ipsum cum filiis et parentibus suis morti exponere, et quicquid in mundo possidebat, relinquere nullatenus dubitauit; atque tandem, diuino cooperante auxilio, per multos tamen labores tam ipse, quam sua progenies de inimieis viriliter triumphauit. Nos autem vestrorum quieti, et eiusdem Ecclesiae restitutioni paterna sollicitudine prouidentes, illis, qui tam sanctum, tamque pernecessarium opus et laborem, deuotionis intuitu suscipere et perficere decreuerint, illam peocatorum remissionem, quam praefatus praedecessor noster Papa Vrbanus instituit, auctorifate nobis a Deo concessa, concedimus et confirmamus.; atque vxores, ac filios eorum, bona quoque et possessiones s.ub sanctae Ecclesiae, nostra etiam et Archi-Episcoporum, Episcoporum et aliorum Praelatorum Ecclesiae Dei, protectione manere decernimus. Auctoritate etiam Apostolica prohibemus, vt de omnibus, quae cum crucem acceperint, quietepossederint, nulla deinceps quaestio moueatur, donec de ipsorum reditu, vel obitu certissimecognoscatur. Praeterea quoniam illi, qui Domino militant, nequaquam in vestibus preciosis, nec cultu formae, nec canibus, vel aecipitricibus , vei aliis, quae portendant lasciuiam , debent intendere: prudentiam vestram in Domino commonemus, vt qui t&m sanctum opus incipere decreuerint, ad haec non intendant; secl in armis, equis et ceteris, quibus infideles expugnent, totis viribus studium et diligentiam adhibeant. Quicunque vero aere premuntur, alieno et tam sanctum iter puro corde inceperint, de praeterito vsuras