Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomus II. (Budae, 1829.)

non soluant; et si ipsi, vel alii pro eis occasione vsurarum adstricti sunt sacramento, vel fide, apo­stolica eos auctoritate absoluimus. Liceat etiam eis terras, siue ceteras possessiones suas (postquam commoniti propingui, siue Domini, ad quorum feu­dum pertinent, pecuniam commodare aut nolue­rint, aut non valuerint) Ecclesiis, vel personis ec­clesiasticis, Vel aliis quoque fidelibus Jibere sine reclamatione, impignorare. Peccatoruin remissio­nem et absolutionem iuxta praefati praedecessoris nostri institutionem, Omnipotentis Dei et beati Petri, Apostolorum Principis auctoritate, nobis a Deo concessa, talem concedimus, vt qui tam san­ctum iter deuote inceperit, et perfecerit, siue ibi­dem mortuus fuerit, de omnibus peccatis suis, quibus corde contrito et humiliato confessio­nem susceperit, absolutionem obtineat, et sempi­ternae retributionis fructum ab omnium remunera­torepercipiat. Datum Vetrallae Kalendis Decembris. Ex. Ottonis Frising. de gestis Frideriei I. Imp. lib. I. eap. XXXV. Indictionem expeditionis huius ad Hegem cjuoque Hungariae pertinuisse, acta, quae seijuuntur, probant. A. Ch. 1146. Conclusio 'P/iuilegialiurn eiusdem Ceysae II. „Quod vt verius roboretur, regium sigillum adliibetur, sub testimonio procerum, quorum 110­mina hic notantur : Petrus Comes , Magister La­dislai Ducis , Paulus Comes , filius Ps icolai, Gj u­ra Comes, Bacha Blastus (idest cubicularius) Regis, Capellanus regis Cherubim , Ioannes , Melchise­deck, Aaron et Geruasius. " Praj Sjntag. Histori. p. 103.

Next

/
Thumbnails
Contents