Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomus II. (Budae, 1829.)

nostra tempora a Cliristianis detentae sunt, et aliae urbes infideliumab ipsis viriliter expugnatae. INunc autem nostris, et ipsius populi peccatis exigenti­bus, quod sine magno dolore et gemitu proferre non possumus, Edissa ciuitas, quae nostra lingua Rohais dicitur, qu3e etiam, vt fertur, cum quon­dam in oriente tota terra a paganis detineretur, ipsa sola sub Christianorum potestate Domino ser­uiebat, ab inimicis crucis Christi capta est, etmul­ta Christianorum castella ab ipsis occupata; ipsius quoque ciuitatis Archi-Episcopus cum clericis suis, et multi alii Christiani ibidem interfecti sunt, et Sanctorum reliquiae in infidelium conculcationem datae sunt et dispersae. In quo quantum Ecclesiae Dei, et,toti Christianitati periculum immineat, et nos cognoscimus, et prudentiam vestram latere noncredimus. Maximum namque nobilitatis et pro­bitatis indicium fore cognoscitur, si ea, quae Pa­trum strenuitas acquisiuit, a vobis, Filii, strenue de­fendantur. Verumtamen si, quodabsit, secus con­tigerit, patrum fortitudo in filiis imminuta proba­tur. Vniuersitatem, itaque, Vestram in Domino commonemus, rogamus, atque praecipimus, et in peccatorum remissionem iniungimus, vt qui Dei sunt, et maxime potentiores, et Nobiles viriliter accingantur; et infidelium multitudini, quae se tempus victoriae super nos adeptum laetatur, sic occurrere, et Ecclesiam orientalem tanta patrum vestrorum, vt praediximus, sanguinis etfusione, ab eorum tyrannide liberatam , ila defendere, et multa captiuorum millia, confratrum nostrOrum , de ipsorum manibus eripere studeant, vt christia­ni njominis dignilas vestro tempore augeatur, et vestra fortitudo, quae per "^iiuersum mundum Iau-

Next

/
Thumbnails
Contents