Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomus II. (Budae, 1829.)

Cernecliae Comiti, omnibusque Vrbis Salonitanae proceribus, gratiam cum salute. Litterarum Ve­strarum intelligentiam diligenter, vt oportuit , animaduertimus; in quibus et vos nostro compati dolori pro patris nostri obitu, et regiae congaude­re dignitati , totaliter nobis adhaerendo, fide ple­na, asseruistis. Qua de re grates vobis, vestris­que contribulibus habemus, et liabere volumus non rnodicas. Laudabiliter enim nostri praedeces­sores vos dilexisse, comprobantur, quum in fide lirma erga nos habita, tam vos, quam vestros conei­ues perseuerare videamus. Vnde et potiori gratia vos complecti, et volumus, et pronrittimus. Placuit itaque, vtpote petitioni vestrae libentissime annueremus. Nam et priuilegium vestrum, prout voluistis, cor­roboramus antiqua lege patrrwn nostrorum, et vos anrpliori dilectione, vt diximus, amplecti vo­lumus, et pronrittimus. " Apud Farlatum llJjr. Sacr. Tom. III. p. 147. A. Ch. 1142. Idem Geysae iara Abbatiae montis Panno­niae in integrum restituit. In nomine sanctae Trinitatis, et indiuiduae vnitatis. Ego Geica, rex Vngariae, notum facio omnibus, tam posteris, quam praesentibus, quia ego instituta Sancti regis Steqhani, a rege Colo­mano, et fdio suo rege Stephano subtracta, resti­tui ; iudicans, melius esse factis eius obtemperare, quam aliquid ecclesiae Dei subtralrere. Ille tertiam partem de Vsonibus , qui caperentur in Geurin, Sancto Martino concesserat; isti, quasi hoc nefas­esset, subtraxerant; ego autem tertiam partem illam nolo vlterius subtrahi; sed plenanr deinceps constituo dari. Huius secundae institutionis testis^

Next

/
Thumbnails
Contents