Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomus II. (Budae, 1829.)
M&cliarius Arcliicpiscopus ; Zaclieus episcopus , Belus Dux, Calanus Comes, Gereon Comes ; Paullus, Vamoldus Comes ; Cadas Comes, et alii comites." Apud Katona H. C. R. H. Tom. III. n. CCCCVII. e MSS. C. Ignatio - Battyanianis. Originale produetum per Benedietinos de monte S. Pannoniae fuit coram Curia regiaA. 1715. A. 1142. Geysa II. post conscensum solium secundo, Saxones cuocauit in Transiluaniam, magnisque immunitatibus donauit, non solum vt vastis desertiscjue terris colonos tribueret , verum etiam vt eorum opera Transiluaniam ab incursionibus Barbarorum tutam redderet: quare et in sigillo publico et vexillo nationali banc illis bonorificam indulsit inscriptionem. Ad r e t in e n d a m Coronara" Scribit M. Felmer Hist. Trans. §• 158. A. Ch. 1142. Idem Geysa, cum Primatibus regni, priuilegia Spalatensium iure iurando confirmat. Anno Dominicae Incarnationis MCXLII. indictione V. epacta XXII. concurrentibusIII. — Mensis Maii, anno secundo *regni mei. Ego Geyza, rex Hungariae, Clrroatiae, atque Dalmatiae, iuro super sanctarn crucem, Vrbis Spalatensis principibus firmam pacem et libertatem; mihi quoque et successoribus meis tributarii, aut augariarii ne sitis; episcopurn vero , aut comitem, quem clerus et populus elegerit, confrrmabo ; et lege antiquitus constituta, cum vestro iudice vti permittarn vos. Praeter quod introitus portus ciuitatis de extraneis duas partes rex liabeat; tertiam Comes ciuitatis. ln ciuitate Vestra neminem Hungarorum , vel alienigenarum habitare permittam, nisi quem voluntas vestra expetierit. Quum auleni ad vos coronaudus, aut vobiscum regni comitia tractaturus, venero; nemini ciuium vis inferatur, domo-