Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomus II. (Budae, 1829.)

nis, tam praesentibus, quam futuris, in perpetuum. Decimas a populo sacerdotibus, atque Leuitis esse soluendas, diuinae legis sanxit authoritas. Cete­rum a Canonicis, siue Ecclesiaslicis communi vita viuentibus nulia ratio sinit, vt Episcopi, personae quelibet ecclesiasticae, seu mundanae decimas de ipsorum laboribus propriis, vel nutrimentis acci­piant; Beato scilicet Gregorio Magno et egregio Doctore attestante, atque dicente: Communi vita viuentibus de faciendis eleeuiosynis, et exliibenda hospitalitate nobis quid erit dicendum? Cum omne, quod superest, in piis causis debeant erogare. Quamobrem praesentis scripti pagina sancimus, et authoritate apostolica constituimus: vt nulli epi­scopo, nulli ecclesiasticae, seculariue personae li­centia pateat de laboribus, quos propriis manibus, sumptibusue colligitis, vel etiam de nutrimentis vestris, decimas a vobis exigere, nec quietein ve­stram occasione aliqua perturbare; sed potius ab huiusmodi vexationibus et exactionibus expediti, diuino seruitio diebus , ac noctibus libera mente vacetis. Si qui autem ausu temerario contra liec venire tentauerint, nisi praesumtionem suam satis­factionecongruaemendauerint, indignationeinomni­potentis Dei et BB. Petri et Pauli, Apostolorum eius incurrant. Datum Laterani duodecimo kal. Ianuarii. Litterae hae confirmatae sunt a Concilio Basilccnsi Anno 1437. Mon. Boicorum Tom. XXI. p. 192. A. Ch. 1141. Geysae IL R• HSpalatensibus, sibi de ob­tento regno gratulantibus, respondet, priuilegiaque confirmat. G. Dei gratia, Hungariae , Dalmatiae , Croa­tiac, llamaeque G. (Gaudio) suo Archiepiscopo,

Next

/
Thumbnails
Contents